Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Civem Atticam esse hanc.
- Eho.
- Coactus legibus
- Eam uxorem ducet.
- Au obsecro an non civis est?
- Iocularium in malum insciens paene incidi.
- Quis hic loquitur? o Chreme, per tempus advenis.
- Ausculta.
- Audivi iam omnia.
- Ain tu? haec omnia!
- Audivi, inquam, a principio.
- Audistine obsecro? Hem
- Scelera, hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi.
- Hic est ille: non te credas Davum ludere.
- Me miseram: nihil pol falsi dixi mi senex.
- Novi rem omnem: est Simo intus?
- Est.
- Ne me attigas
- Sceleste. Si pol Glycerio non omnia haec—
- Eho inepta nescis quid sit actum?
- Quid sciam?
- Hic socer est. Alio pacto haud poterat fieri
- Ut sciret haec quae voluimus.
- Praediceres.
- Paullum interesse censes ex animo omnia,
- Ut fert natura, facias an de industria?
CRITO. MYSIS. DAVUS.Cr.
- In hac habitasse platea dictum est Chrysidem
- Quae sese inhoneste optavit parere hic divitias
- Potius quam in patria honeste pauper viveret.
- Eius morte ea ad me lege redierunt bona.