Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Satis iam satis Simo spectata erga te amicitia est mea:
- Satis pericli coepi adire: orandi iam finem face.
- Dum studeo obsequi tibi paene illusi vitam filiae.
- Immo enim nunc quum maxime abs te postulo atque oro Chreme
- Ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes.
- Vide quam iniquus sis prae studio. Dum id efficias quod cupis,
- Neque modum benignitatis neque quid me ores cogitas:
- Nam si cogites, remittas iam me onerare iniuriis.
- Quibus?
- Ah! rogitas? perpulisti me ut homini adolescentulo
- In alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria,
- Filiam darem in seditionem atque in incertas nuptias,
- Eius labore atque eius dolore gnato ut medicarer tuo.
- Impetrasti: incepi dum res tetulit: nunc non fert; feras.
- Illam hinc civem esse aiunt: puer est natus: nos missos face.
- Per ego te deos oro ut ne illis animum inducas credere
- Quibus id maxime utile est illum esse quam deterrimum.
- Nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia.
- Ubi ea causa quamobrem haec faciunt erit adempta his desinent.
- Erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam.
- Scio.
- At
- Vero vultu; quum ibi me adesse neuter tum praesenserat.