Andria

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Revertor postquam quae opus fuere ad nuptias
  2. Gnatae paravi, ut iubeam arcessi. Sed quid hoc?
  3. Puer hercle est. Mulier tune apposuisti hunc?
My.
  1. Ubi illic est?
Ch.
  1. Non mihi respondes?
My.
  1. Nusquam est: vae miserae mihi,
  2. Reliquit me homo atque abiit.
Da.
  1. Di vestram fidem,
  2. Quid turbae est apud forum? quid illic hominum litigant?
  3. Tum annona cara est: quid dicam aliud nescio.
My.
  1. Cur tu obsecro hic me solam?
Da.
  1. Quae est haec fabula?
  2. Eho Mysis, puer hic unde est? quisve huc attulit?
My.
  1. Satin sanus es qui me id rogites?
Da.
  1. Quem igitur rogem?
  2. Qui hic neminem alium videam.
Ch.
  1. Miror unde sit.
Da.
  1. Dictura es quod rogo?
My.
  1. Au.
Da.
  1. Concede ad dexteram.
My.
  1. Deliras: non tute ipse?
Da.
  1. Verbum si mihi
  2. Unum praeterquam quod te rogo faxis cave.
My.
  1. Male dicis?
Da.
  1. Undest? Dic clare.
My.
  1. A nobis.
Da.
  1. Attatae!
  2. Mirum vero impudenter mulier si facit
  3. Meretrix.
Ch.
  1. Ab Andria est haec quantum intelligo.
Da.
  1. Adeon videmur vobis esse idonei
  2. In quibus sic illudatis?
Ch.
  1. Veni in tempore.
Da.
  1. Propera adeo puerum tollere hinc ab ianua: