Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Dolorem! facile hic plus mali est, quam illic boni.
- Sed Davus exit. Mi homo quid istuc obsecro est?
- Quo portas puerum?
- Mysis nunc opus est tua
- Mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia.
- Quidnam incepturus?
- Accipe a me hunc ocius,
- Atque ante nostram ianuam appone.
- Obsecro
- Humine?
- Ex ara hinc sume verbenas tibi
- Atque eas substerne.
- Quamobrem id tute non facis?
- Quia si forte opus sit ad herum iurandum mihi
- Non apposuisse ut liquido possim.
- Intelligo:
- Nova nunc religio in te istaec incessit cedo?
- Move ocius te, ut quid agam porro intelligas.
- Pro Iupiter.
- Quid est?
- Sponsae pater intervenit.
- Repudio quod consilium primum intenderam.
- Nescio quid narres.
- Ego quoque hinc ab dextera
- Venire me assimulabo: tu ut subservias
- Orationi ut quomque opus sit verbis vide.
- Ego quid agas nihil intelligo: sed si quid est
- Quod mea opera opus sit vobis, aut tu plus vides,
- Manebo, ne quod vestrum remorer commodum.