Andria

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quo minus hae fierent nuptiae, volo. Sed si id non poterit,
  2. Id faciam in proclivi quod est per me stetisse ut credat.
  3. Quis videor?
Ch.
  1. Miser aeque atque ego.
Da.
  1. Consilium quaero.
Ch.
  1. Fortis!
Pa.
  1. Scio quid conere?
Da.
  1. Hoc ego tibi profecto effectum reddam.
Pa.
  1. Iam hoc opus est.
Da.
  1. Quin iam habeo.
Ch.
  1. Quid est?
Da.
  1. Huic, non tibi habeo, ne erres.
Ch.
  1. Sat habeo.
Pa.
  1. Quid facies? cedo.
Da.
  1. Dies mihi hic ut satis sit vereor
  2. Ad agendum: ne vacuum esse me nunc ad narrandum credas.
  3. Proinde hinc vos amolimini: nam mihi impedimento estis.
Pa.
  1. Ego hanc visam.
Da.
  1. Quid tu? quo hinc te agis?
Ch.
  1. Verum vis dicam?
Da.
  1. Immo etiam
  2. Narrationis incipit mihi initium.
Ch.
  1. Quid me fiet?
Da.
  1. Eho tu impudens non satis habes quod tibi dieculam addo
  2. Quantum huic promoveo nuptias?
Ch.
  1. Dave attamen.
Da.
  1. Quid ergo?
Ch.
  1. Ut ducam.
Da.
  1. Ridiculum.
Ch.
  1. Huc face ad me ut venias si quid poteris.
Da.
  1. Quid veniam? nihil habeo.
Ch.
  1. At tamen siquid.
Da.
  1. Age veniam.
Ch.
  1. Si quid
  2. Domi ero.
Da.
  1. Tu Mysis dum exeo parumper opperire hic.
My.
  1. Quapropter?
Da.
  1. Ita facto est opus.
My.
  1. Matura.
Da.
  1. Iam inquam hic adero.
MYSIS. DAVUS.
My.
  1. Nihilne esse proprium cuiquam? Di vestram fidem:
  2. Summum bonum esse herae putavi hunc Pamphilum,
  3. Amicum, amatorem, virum in quovis loco
  4. Paratum: verum ex eo nunc misera quem capit