Andria

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Vel melius tute reperi, me missum face.
Pa.
  1. Cupio: restitue in quem me accepisti locum.
Da.
  1. Faciam.
Pa.
  1. At iam hoc opus est.
Da.
  1. Hem! sed, mane. Concrepuit a Glycerio ostium.
Pa.
  1. Nihil ad te.
Da.
  1. Quaero.
Pa.
  1. Hem, nuncin demum?
Da.
  1. At iam hoc tibi inventum dabo.
MYSIS. PAMPHILUS. CHARINUS. DAVUS.
My.
  1. Iam ubi ubi erit inventum tibi curabo et mecum adductum
  2. Tuum Pamphilum: tu modo anime mi noli te macerare.
Pa.
  1. Mysis.
My.
  1. Quid est? Ehem Pamphile, opportune te mihi offers.
Pa.
  1. Quid est?
My.
  1. Orare iussit si se ames hera iam ut ad sese venias:
  2. Videre ait te cupere.
Pa.
  1. Vah, perii: hoc malum integrascit.
  2. Sicine me atque illam opera tua nunc miseros sollicitarier?
  3. Nam idcirco arcessor, nuptias quod mihi apparari sensit.
Ch.
  1. Quibus quidem quam facile potuerat quiesci si hic quiesset.
Da.
  1. Age si hic non insanit satis sua sponte instiga.
My.
  1. Atque edepol
  2. Ea res est: proptereaque nunc misera in maerore est.
Pa.
  1. Mysis,
  2. Per omnes tibi adiuro deos numquam eam me deserturum;
  3. Non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnes homines.
  4. Hanc mihi expetivi, contigit: conveniunt mores: valeant
  5. Qui inter nos discidium volunt: hanc nisi mors mihi adimet nemo.
My.
  1. Resipisco.
Pa.
  1. Non Apollinis magis verum atque hoc responsum est.
  2. Si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credat