Andria

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Cur me enicas? Hoc audi. Numquam destitit
  2. Instare ut dicerem me esse ducturum patri;
  3. Suadere, orare, usque adeo donec perpulit.
Ch.
  1. Quis homo istuc?
Pa.
  1. Davus.—
Ch.
  1. Davus?
Pa.
  1. interturbat.
Ch.
  1. Quamobrem?
Pa.
  1. Nescio:
  2. Nisi mihi deos satis scio fuisse iratos qui eis auscultaverim.
Ch.
  1. Factum hoc est Dave?
Da.
  1. Factum.
Ch.
  1. Hem, quid ais scelus?
  2. At tibi Di dignum factis exitium duint.
  3. Eho, dic mihi, si omnes hunc coniectum in nuptias
  4. Inimici vellent quod nisi hoc consilium darent?
Da.
  1. Deceptus sum at non defatigatus.
Ch.
  1. Scio.
Da.
  1. Hac non successit, alia aggrediemur via.
  2. Nisi id putas, quia primo processit parum,
  3. Non posse iam ad salutem converti hoc malum.
Pa.
  1. Immo etiam: nam satis credo si advigilaveris
  2. Ex unis geminas mihi conficies nuptias.
Da.
  1. Ego Pamphile hoc tibi pro servitio debeo,
  2. Conari manibus pedibus noctesque et dies;
  3. Capitis periclum adire, dum prosim tibi:
  4. Tuum est si quid praeter spem evenit mihi ignoscere.
  5. Parum succedit quod ago: at facio sedulo.