Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Si tibi quid feci aut facio quod placet, Simo,
- Et gratum id fuisse advorsum te habeo gratiam.
- Sed mihi hoc molestum est: nam istaec commemoratio
- Quasi exprobratio est immemoris benefici.
- Quin tu uno verbo dic quid est quod me velis.
- Ita faciam: hoc primum in hac re praedico tibi;
- Quas credis esse has non sunt verae nuptiae.
- Cur simulas igitur?
- Rem omnem a principio audies;
- Eo pacto et gnati vitam, et consilium meum
- Cognosces, et quid facere in hac re te velim.
- Nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia,
- Liberius vivendi fuit potestas: nam antea
- Qui scire posses, aut ingenium noscere,
- Dum aetas, metus, magister, prohibebant?
- Ita est.
- Quod plerique omnes faciunt adolescentuli,
- Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos
- Alere aut canes ad venandum, aut ad philosophos:
- Horum ille nihil egregie praeter caetera
- Studebat: et tamen omnia haec mediocriter.
- Gaudebam.