Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quid causae est quin hinc in pistrinum recta proficiscar via?
- Nihil est preci loci relictum; iam perturbavi omnia:
- Herum fefelli; in nuptias conieci herilem filium;
- Feci hodie ut fierent insperante hoc atque invito Pamphilo. Hem
- Astutias! quod si quiessem nihil evenisset mali.
- Sed eccum video ipsum: occidi.
- Utinam mihi esset aliquid hic quo me nunc praecipitem darem.
PAMPHILUS. DAVUS.Pa. Da. Pa. Da. Pa. Da. Pa. Da. Pa. Da. Pa. Da. Pa. Da. Pa.
- Ubi illic est scelus qui me perdidit?
- Perii.
- Atque hoc confiteor mihi
- Iure obtigisse; quandoquidem tam iners tam nulli consili
- Sum. Servon fortunas meas me commisisse futili?
- Ergo pretium ob stultitiam fero: sed inultum numquam id auferet.
- Posthac incolumem sat scio fore me nunc si hoc devito malum.
- Nam quid ego nunc dicam patri? Negabon velle me modo
- Qui sum pollicitus ducere? Qua fiducia id facere audeam?
- Nec quid me nunc faciam scio.
- Nec quid me; atque id ago sedulo.
- Dicam aliquid iam inventurum ut huic malo aliquam producam moram.
- Ohe.
- Visus sum.
- Ehodum bone vir quid ais? viden me consiliis tuis
- Miserum impeditum esse?
- At iam expediam.
- Expedies?
- Certe Pamphile.
- Nempe ut modo.
- Immo melius spero.
- Oh tibi ego ut credam furcifer?
- Tu rem impeditam et perditam restituas? Hem quo fretus siem,