Andria

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Qui me hodie ex tranquillissima re coniecisti in nuptias.
  2. Annon dixi esse hoc futurum?
Da.
  1. Dixti.
Pa.
  1. Quid meritus?
Da.
  1. Crucem.
  2. Sed sine paululum ad me redeam: iam aliquid dispiciam.
Pa.
  1. Hei mihi
  2. Cum non habeo spatium ut de te sumam supplicium ut volo:
  3. Namque hoc tempus praecavere mihi me haud te ulcisci sinit.
CHARINUS. PAMPHILUS. DAVUS.
Ch.
  1. Hocine est credibile aut memorabile
  2. Tanta vecordia innata cuiquam ut siet
  3. Ut malis gaudeant atque ex incommodis
  4. Alterius sua ut comparent commoda? ah
  5. Idne est verum? immo id est genus hominum pessimum in
  6. Denegando modo quis pudor paululum adest:
  7. Post ubi tempus promissa iam perfici,
  8. Tum coacti necessario se aperiunt,
  9. Et timent: et tamen res premit denegare:
  10. Ibi tum eorum impudentissima oratio est,
  11. "Quis tu es? quis mihi es? cur meam tibi? Heus,
  12. Proximus sum egomet mihi." Attamen "Ubi fides,"
  13. Si roges, nihil pudet; hic ubi opus est
  14. Non verentur: illic ubi nihil opus est ibi verentur.
  15. Sed quid agam? adeamne ad eum, et cum eo iniuriam hanc expostulem?