Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Ad te ibam.
- Quidnam est?
- Cur uxor non accersitur? iam advesperascit.
- Audin tu illum?
- Ego dudum non nihil veritus sum Dave abs te, ne faceres idem
- Quod vulgus servorum solet dolis ut me deluderes
- Propterea quod amat filius.
- Egone istuc facerem?
- Credidi:
- Idque adeo metuens vos celavi quod nunc dicam.
- Quid?
- Scies:
- Nam propemodum habeo iam fidem.
- Tandem cognosti qui siem?
- Non fuerant nuptiae futurae.
- Quid? non?
- Sed ea gratia
- Simulavi vos ut pertentarem.
- Quid ais?
- Sic res est.
- Vide,
- Numquam istuc ego quivi intellegere. Vah consilium callidum.
- Hoc audi: ut hinc te introire iussi opportune hic fit mihi obviam.
- Hem,
- Numnam periimus?
- Narro huic quae tu dudum narrasti mihi.
- Quidnam audio?
- Gnatam ut det oro, vixque id exoro.
- Occidi.
- Hem,
- Quid dixisti?
- Optime inquam factum.
- Nunc per hunc nulla est mora.
- Domum modo ibo: ut apparentur dicam: atque huc renuntio.
- Nunc te oro Dave quoniam solus mihi effecisti has nuptias—
- Ego vero solus.
- corrigere mihi gnatum porro enitere.
- Faciam hercle sedulo.
- Potes nunc dum animus irritatus est.
- Quiescas.
- Age igitur ubi nunc est ipsus?
- Mirum ni domi est.
- Ibo ad eum: atque eadem haec tibi quae dixi dicam itidem illi.