Andria

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Coniugio liberali devinctum Chreme
  2. Dein facile ex illis sese emersurum malis.
Ch.
  1. Tibi ita hoc videtur: at ego non posse arbitror
  2. Neque illum hanc perpetuo habere, neque me perpeti.
Si.
  1. Qui scis ergo istuc nisi periclum feceris?
Ch.
  1. At istuc periclum in filia fieri grave est.
Si.
  1. Nempe incommoditas denique huc omnis redit:
  2. Si eveniat quod Di prohibeant, discessio.
  3. At si corrigitur, quot commoditates vide:
  4. Principio amico filium restitueris;
  5. Tibi generum firmum et filiae invenias virum.
Ch.
  1. Quid istic? si ita istuc animum induxti esse utile,
  2. Nolo tibi ullum commodum in me claudier.
Si.
  1. Merito te semper maximi feci Chreme.
Ch.
  1. Sed quid ais?
Si.
  1. Quid?
Ch.
  1. Qui scis eos nunc discordare inter se?
Si.
  1. Ipsus mihi Davus qui intimus est eorum consiliis dixit;
  2. Et is mihi suadet nuptias quantum queam ut maturem.
  3. Num censes faceret filium nisi sciret eadem haec velle?
  4. Tute adeo iam eius verba audies. Heus evocate huc Davum.
  5. Atque eccum : video ipsum foras exire.