Andria

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Cuius tibi potestas summa servandi datur,
  2. Ut me adiuves in hac re, atque ita ut nuptiae
  3. Fuerant futurae fiant.
Ch.
  1. Ah ne me obsecra:
  2. Quasi hoc te orando a me impetrare oporteat.
  3. Alium esse censes nunc me atque olim cum dabam?
  4. Si in rem est utrique ut fiant, arcessi iube.
  5. Sed si ex ea re plus mali est quam commodi
  6. Utrique, id oro te in commune ut consulas,
  7. Quasi illa tua sit, Pamphilique ego sim pater.
Si.
  1. Immo ita volo itaque postulo ut fiat Chreme:
  2. Neque postulem abs te nisi ipsa res moneat.
Ch.
  1. Quid est?
Si.
  1. Irae sunt inter Glycerium et gnatum.
Ch.
  1. Audio.
Si.
  1. Ita magnae ut sperem posse avelli.
Ch.
  1. Fabulae.
Si.
  1. Profecto sic est.
Ch.
  1. Sic hercle ut dicam tibi:
  2. Amantium irae amoris integratio est.
Si.
  1. Hem, id te oro ut ante eamus dum tempus datur,
  2. Dumque eius libido occlusa est contumeliis,
  3. Prius quam harum scelera et lacrimae confictae dolis
  4. Reducunt animum aegrotum ad misericordiam:
  5. Uxorem demus: spero consuetudine et