Andria

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Postremo id mihi da negoti: tu tamen idem has nuptias
  2. Perge facere ita ut facis: et id spero adiuturos deos.
Si.
  1. Immo abi intro: ibi me opperire, et quod parato opus est para.
  2. Non impulit me haec nunc omnino ut crederem:
  3. Atque haud scio an quae dixit sint vera omnia:
  4. Sed parvi pendo: illud mihi multo maximum est
  5. Quod mihi pollicitus est ipse gnatus. Nunc Chremem
  6. Conveniam: orabo gnato uxorem: si impetro,
  7. Quid alias malim quam hodie has fieri nuptias?
  8. Nam gnatus quod pollicitus est haud dubium est mihi
  9. Si nolit quin eum merito possim cogere.
  10. Atque adeo in ipso tempore eccum ipsum obviam.
SIMO. CHREMES.
Si.
  1. Iubeo Chremetem.
Ch.
  1. O, te ipsum quaerebam.
Si.
  1. Et ego te.
Ch.
  1. Optato advenis.
  2. Aliquot me adiere ex te auditum qui aiebant hodie filiam
  3. Meam nubere tuo gnato: id viso tune an illi insaniant.
Si.
  1. Ausculta paucis: et quid ego te velim et tu quod quaeris scies.
Ch.
  1. Ausculto: loquere quid velis.
Si.
  1. Per te deos oro et nostram amicitiam Chreme
  2. Quae incepta a parvis cum aetate accrevit simul,
  3. Perque unicam gnatam tuam et gnatum meum,