Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Renunciatum est: nam qui istaec tibi incidit suspicio?
- Qui? quia te noram.
- Quasi tu dicas factum id consilio meo.
- Certe enim scio.
- Non satis me pernosti etiam qualis sim Simo.
- Ego non te?
- Sed si quid narrare occoepi, continuo dari
- Tibi verba censes falso: itaque hercle nihil iam muttire audeo.
- Hoc ego scio unum neminem peperisse hic.
- Intellexti.
- Sed nihilo setius mox deferent puerum huc ante ostium.
- Id ego iam nunc tibi renuntio here futurum, ut sis sciens.
- Ne tu hoc mihi posterius dicas Davi factum consilio aut dolis.
- Prorsus a me opinionem hanc tuam esse ego amotam volo.
- Unde id scis?
- Audivi et credo: multa concurrunt simul
- Qui coniecturam hanc nunc facio. Iam primum haec se e Pamphilo
- Gravidam dixit esse; inventum est falsum: nunc, postquam videt
- Nuptias domi apparari, missa est ancilla ilico
- Obstetricem arcessitum ad eam, et puerum ut afferret simul.
- Hoc nisi fit puerum ut tu videas, nihil moventur nuptiae.
- Quid ais? Quom intellexeras
- Id consili capere, cur non dixti extemplo Pamphilo?
- Quis igitur eum ab illa abstraxit nisi ego? nam omnes nos quidem
- Scimus quam misere hanc amarit: nunc sibi uxorem expetit.