Andria

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Adhuc Archylis quae assolent quaeque oportet
  2. Signa esse ad salutem omnia huic esse video.
  3. Nunc primum fac istaec lavet: post deinde
  4. Quod iussi ei dari bibere et quantum imperavi
  5. Date: mox ego huc revertar.
  6. Per ecastor scitus puer est natus Pamphilo.
  7. Deos quaeso ut sit superstes, quandoquidem ipse est ingenio bono,
  8. Cumque huic est veritus optimae adulescenti facere iniuriam.
Si.
  1. Vel hoc quis non credat qui te norit abs te esse ortum?
Da.
  1. Quidnam id est?
Si.
  1. Non imperabat coram quid opus facto esset puerperae:
  2. Sed postquam egressa est illis quae sunt intus clamat de via.
  3. O Dave, itan contemnor abs te? aut itane tandem idoneus
  4. Tibi videor esse quem tam aperte fallere incipias dolis?
  5. Saltem accurate, ut metui videar certe si resciverim.
Da.
  1. Certe hercle nunc hic se ipsus fallit haud ego.
Si.
  1. Edixin tibi,
  2. Interminatus sum ne faceres? num veritus? quid retulit?
  3. Credon tibi hoc, nunc peperisse hanc e Pamphilo?
Da.
  1. Teneo quid erret: et quid agam habeo.
Si.
  1. Quid taces?
Da.
  1. Quid credas? quasi non tibi renunciata sint haec sic fore.
Si.
  1. Mihin quisquam?