Andria

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Potius, quam istorum obscuram diligentiam.
  2. Dehinc ut quiescant porro moneo et desinant
  3. Maledicere, malefacta ne noscant sua.
  4. Favete, adeste aequo animo, et rem cognoscite,
  5. Ut pernoscatis, ecquid spei sit reliquum,
  6. Posthac quas faciet de integro comoedias,
  7. Spectandae an exigendae sint vobis prius.
SIMO. SOSIA.
Si.
  1. Vos istaec intro auferte: abite. Sosia,
  2. Adesdum: paucis te volo.
So.
  1. Dictum puta:
  2. Nempe ut curentur recte haec.
Si.
  1. Immo aliud.
So.
  1. Quid est
  2. Quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius?
Si.
  1. Nihil istac opus est arte ad hanc rem quam paro:
  2. Sed iis quas semper in te intellexi sitas,
  3. Fide et taciturnitate.
So.
  1. Exspecto quid velis.
Si.
  1. Ego postquam te emi, a parvulo ut semper tibi
  2. Apud me iusta et clemens fuerit servitus
  3. Scis: feci e servo ut esses libertus mihi.
  4. Propterea quod servibas liberaliter.
  5. Quod habui summum pretium, persolvi tibi.
So.
  1. In memoria habeo.