Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quid ais Byrrhia? daturne illa Pamphilo hodie nuptum?
- Sic est.
- Qui scis?
- Apud forum modo e Davo audivi.
- Vae misero mihi.
- Ut animus in spe atque in timore usque antehac attentus fuit,
- Ita postquam adempta spes est lassus cura confectus stupet.
- Quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod vis,
- Id velis quod possit.
- Nil volo aliud nisi Philumenam.
- Ah,
- Quanto satius est te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas,
- Quam id loqui quo magis libido frustra incendatur tua.
- Facile omnes cum valemus recta consilia aegrotis damus.
- Tu si hic sis aliter sentias.
- Age age, ut libet.
- Sed Pamphilum
- Video: omnia experiri certum est prius quam pereo.
- Quid hic agit?
- Ipsum hunc orabo: huic supplicabo: amorem huic narrabo meum:
- Credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies:
- Interea fiet aliquid, spero.
- Id aliquid nihil est.
- Byrrhia,
- Quid tibi videtur? adeon' ad eum?
- Quidni? Si nihil impetres,
- Ut te arbitretur sibi paratum moechum si illam duxerit?
- Abin' hinc in malam rem cum suspicione istac, scelus?
- Charinum video: salve.
- O salve Pamphile.
- Ad te advenio spem, salutem, auxilium, consilium expetens.
- Neque pol consili locum habeo, neque auxili copiam.