Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Unum hoc scio, esse meritam ut memor esses sui.
- Memor essem? o Mysis Mysis, etiam nunc mihi
- Scripta illa sunt in animo dicta Chrysidis
- De Glycerio. Iam ferme moriens me vocat:
- Accessi: vos semotae: nos soli: incipit:
- "Mi Pamphile, huius formam atque aetatem vides:
- Nec clam te est quam illi utraeque res nunc utiles
- Et ad pudicitiam et ad rem tutandam sient.
- Quod ego te per hanc dextram oro et ingenium tuum,
- Per tuam fidem, perque huius solitudinem,
- Te obtestor, ne abs te hanc segreges neu deseras,
- Si te in germani fratris dilexi loco,
- Sive haec te solum semper fecit maximi,
- Seu tibi morigera fuit in rebus omnibus.
- Te isti virum do amicum tutorem patrem.
- Bona nostra haec tibi permitto et tuae mando fidei."
- Hanc mihi in manum dat: mors continuo ipsam occupat.
- Accepi: acceptam servabo.
- Ita spero quidem.
- Sed cur tu abis ab illa?
- Obstetricem arcesso.
- Propera, atque audin'?
- Verbum unum cave de nuptiis, ne ad morbum hoc etiam.