Andria

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Sed istuc quidnam est?
Ch.
  1. Hodie uxorem ducis?
Pa.
  1. Aiunt.
Ch.
  1. Pamphile,
  2. Si id facis hodie postremum me vides.
Pa.
  1. Quid ita?
Ch.
  1. Hei mihi,
  2. Vereor dicere: huic dic quaeso Byrrhia.
By.
  1. Ego dicam.
Pa.
  1. Quid est?
By.
  1. Sponsam hic tuam amat.
Pa.
  1. Nae iste haud mecum sentit: Ehodum dic mihi:
  2. Numquidnam amplius tibi cum illa fuit Charine?
Ch.
  1. Ah Pamphile
  2. Nihil.
Pa.
  1. Quam vellem.
Ch.
  1. Nunc te per amicitiam et per amorem obsecro
  2. Principio ut ne ducas.
Pa.
  1. Dabo equidem operam.
Ch.
  1. Sed si id non potes,
  2. Aut tibi nuptiae haec sunt cordi.
Pa.
  1. Cordi?
Ch.
  1. Saltem aliquot dies
  2. Profer, dum proficiscor aliquo ne videam.
Pa.
  1. Audi nunc iam.
  2. Ego Charine neutiquam officium liberi esse hominis puto
  3. Cum is nihil promereat postulare id gratiae adponi sibi.
  4. Nuptias effugere ego istas malo, quam tu adipiscier.
Ch.
  1. Reddidisti animum.
Pa.
  1. Nunc si quid potes aut tute aut hic Byrrhia,
  2. Facite, fingite, invenite, efficite qui detur tibi:
  3. Ego id agam qui mihi ne detur.
Ch.
  1. Sat habeo.
Pa.
  1. Davom optume
  2. Video cuius consilio fretus sum.
Ch.
  1. At tu hercle haud quidquam mihi;
  2. Nisi ea quae nihil opus sunt sciri. Fugin' hinc?
By.
  1. Ego vero ac libens.
DAVUS. CHARINUS. PAMPHILUS.
Da.
  1. Di boni, boni quid porto! sed ubi inveniam Pamphilum,
  2. Ut metum in quo nunc est adimam, atque expleam animum gaudio?
Ch.
  1. Laetus est nescio quid.