Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Amor, misericordia huius, nuptiarum sollicitatio,
- Tum patris pudor qui me tam leni passus animo est usque adhuc
- Quae meo quomque animo libitum est facere. Eine ego ut advorser? hei mihi!
- Incertum est quid agam.
- Misera timeo incertum hoc quorsum accidat.
- Sed nunc peropus est, aut hunc cum ipsa, aut me aliquid de illa adversum hunc loqui.
- Dum in dubio est animus, paulo momento huc vel illuc impellitur.
- Quis hic loquitur? Mysis? salve.
- O salve, Pamphile.
- Quid agit?
- Rogas?
- Laborat e dolore; atque ex hoc misera sollicita est, diem
- Quia olim in hunc sunt constitutae nuptiae: tum autem hoc timet,
- Ne deseras se.
- Hem, egone istuc conari queam?
- Ego propter me illam decipi miseram sinam
- Quae mihi suum animum atque omnem vitam credidit,
- Quam ego animo egregie caram pro uxore habuerim?
- Bene et pudice eius doctum atque eductum sinam
- Coactum egestate ingenium immutarier?
- Non faciam.
- Haud vereor si in te solo sit situm;
- Sed ut vim queas ferre.
- Adeone me ignavum putas,
- Adeone porro ingratum, aut inhumanum, aut ferum,
- Ut neque me consuetudo neque amor neque pudor
- Commoveat neque commoneat ut servem fidem?