Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quid Chremes qui denegarat se commissurum mihi
- Gnatam suam uxorem? id mutavit, quia me immutatum videt.
- Itan obstinate operam dat ut me a Glycerio miserum abstrahat:
- Quod si fit pereo funditus.
- Adeon' hominem esse invenustum aut infelicem quemquam ut ego sum?
- Pro deum atque hominum fidem!
- Nullon' ego Chremetis pacto adfinitatem effugere potero?
- Quot modis contemptus, spretus? facta, transacta omnia: hem,
- Repudiatus repetor: quamobrem? nisi si id est quod suspicor:
- Aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest,
- Itur ad me.
- Oratio haec me miseram exanimavit metu.
- Nam quid ego nunc dicam de patre? ah
- Tantam rem tam neglegenter agere! praeteriens modo
- Mihi apud forum, 'Uxor tibi ducenda est, Pamphile, hodie,' inquit, 'para:
- Abi domum.' Id mi visus est dicere, 'Abi cito, et suspende te.'
- Obstipui: censen' me verbum potuisse ullum proloqui? aut
- Ullam causam, saltem ineptam, falsam, iniquam? Obmutui.
- Quod si ego rescissem id prius quid facerem, si quis nunc me roget?
- Aliquid facerem ut hoc ne facerem. Sed nunc quid primum exsequar?
- Tot me impediunt curae, quae meum animum divorsae trahunt,