Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Civem Atticam esse hanc. Fuit olim hinc quidam senex,
- Mercator: navem is fregit apud Andrum insulam:
- Is obiit mortem: ibi tum hanc eiectam Chrysidis
- Patrem recepisse orbam, parvam: Fabulae.
- Mihi quidem hercle non fit verisimile; atque ipsis commentum placet.
- Sed Mysis ab ea egreditur: at ego hinc me ad forum ut
- Conveniam Pamphilum, ne de hac re pater imprudentem opprimat.
- MYSIS.
- Audivi Archylis iamdudum: Lesbiam adduci iubes.
- Sane pol illa temulenta est mulier et temeraria,
- Nec satis digna cui committas primo partu mulierem;
- Tamen eam adducam. Importunitatem spectate aniculae,
- Quia compotrix eius est. Di date facultatem obsecro
- Huic pariundi, atque illi in aliis potius peccandi locum.
- Sed quidnam Pamphilum exanimatum video? Vereor quid siet.
- Opperiar ut sciam numquidnam haec turbae tristitia adferat.
PAMPHILUS. MYSIS.Pa. My. Pa. My.
- Hocine est humanum factum aut inceptum? hocine est officium patris?
- Quid illud est?
- Pro deum atque hominum fidem, quid est si non haec contumelia est?
- Uxorem decrerat dare sese mihi hodie: nonne oportuit
- Praescisse me ante? nonne prius communicatum oportuit?
- Miseram me, quod verbum audio?