Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Poeta quum primum animum ad scribendum appulit,
- Id sibi negoti credidit solum dari
- Populo ut placerent quas fecisset fabulas.
- Verum aliter evenire multo intelligit.
- Nam in prologis scribundis operam abutitur,
- Non qui argumentum narret, sed qui malevoli
- Veteris poetae maledictis respondeat.
- Nunc quam rem vitio dent quaeso animum advortite.
- Menander fecit Andriam et Perinthiam.
- Qui utramvis recte norit ambas noverit.
- Non ita dissimili sunt argumento, sed tamen
- Dissimili oratione sunt factae ac stilo.
- Quae convenere in Andriam ex Perinthia
- Fatetur transtulisse atque usum pro suis.
- Id isti vituperant factum; atque in eo disputant,
- Contaminari non decere fabulas.
- Faciuntne intelligendo ut nihil intelligant.
- Qui quum hunc accusant Naevium, Plautum, Ennium
- Accusant, quos hic noster auctores habet:
- Quorum aemulari exoptat negligentiam