Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quem ego credo manibus pedibus obnixe omnia
- Facturum; magis id adeo mihi ut incommodet
- Quam ut obsequatur gnato.
- Quapropter?
- Rogas?
- Mala mens, malus animus. Quem quidem ego si sensero—
- Sed quid opus est verbis? Sin eveniat quod volo,
- In Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes,
- Qui mi exorandus est: et spero confore.
- Nunc tuum est officium has bene ut adsimules nuptias:
- Perterrefacias Davum: observes filium,
- Quid agat, quid cum illo consili captet.
- Sat est:
- Curabo: eamus nunc iam intro.
- I prae, sequar.
SIMO. DAVUS.Si. Da. Si. Da.
- Non dubium est quin uxorem nolit filius:
- Ita Davum modo timere sensi, ubi nuptias
- Futuras esse audivit. Sed ipse exit foras.
- Mirabar hoc si sic abiret, et heri semper lenitas
- Verebar quorsum evaderet:
- Qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suo
- Numquam cuiquam nostrum verbum fecit, neque id aegre tulit.
- At nunc faciet; neque, ut opinor, sine tuo magno malo.
- Id voluit, nos sic nec opinantes duci falso gaudio,