Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Sperantes, iam amoto metu, interea oscitantes opprimi,
- Ut ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias:
- Astute.
- Carnufex, quae loquitur?
- Herus est, neque provideram.
- Dave.
- Hem, quid est?
- Ehodum ad me!
- Quid hic volt?
- Quid ais?
- Qua de re?
- Rogas?
- Meum gnatum rumor est amare.
- Id populus curat scilicet.
- Hocine agis, an non?
- Ego vero istuc.
- Sed nunc ea me exquirere
- Iniqui patris est. Nam quod antehac fecit nihil ad me adtinet.
- Dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suum:
- Nunc hic dies aliam vitam affert, alios mores postulat.
- Dehinc postulo, sive aequum est te oro, Dave, ut redeat iam in viam.
- Hoc quid sit?
- Omnes qui amant graviter sibi dari uxorem ferunt.
- Ita aiunt.
- Tum siquis magistrum cepit ad eam rem improbum
- Ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque applicat.
- Non hercle intelligo.
- Non? hem!
- Non: Davus sum, non Oedipus.
- Nempe ergo aperte vis quae restant me loqui.
- Sane quidem.
- Si sensero hodie quicquam in his te nuptiis
- Fallaciae conari quo fiant minus,
- Aut velle in ea re ostendi quam sis callidus,
- Verberibus caesum te in pistrinum Dave dedam usque ad necem,
- Ea lege atque omine, ut si te inde exemerim ego pro te molam.