Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quia tum mihi lamentari praeter caeteras
- Visa est, et quia erat forma praeter caeteras
- Honesta et liberali, accedo ad pedisequas;
- Quae sit rogo. Sororem esse aiunt Chrysidis.
- Percussit illico animum: at at! hoc illud est,
- Hinc illae lacrumae; haec illa est misericordia.
- Quam timeo, quorsum evadas.
- Funus interim
- Procedit: sequimur: ad sepulcrum venimus:
- In ignem posita est: fletur. Interea haec soror
- Quam dixi ad flammam accessit imprudentius,
- Satis cum periclo. Ibi tum exanimatus Pamphilus
- Bene dissimulatum amorem et celatum indicat.
- Accurrit: mediam mulierem complectitur:
- Mea Glycerium, inquit, quid agis? cur te is perditum?
- Tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres,
- Reiecit se in eum flens quam familiariter.
- Quid ais?
- Redeo inde iratus atque aegre ferens.
- Nec satis ad obiurgandum causae. Diceret,
- 'Quid feci? quid commerui aut peccavi pater?
- Quae sese in ignem iniicere voluit, prohibui,