Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- nisi si te mea manu † ui in machaera et hunc vis mori.
- Nil halapari satiust, miles, si te amari postulas;
- auro, hau ferro deterrere potes, hunc né amem, Stratophanes.
- Qui, malum, bella aut faceta es, quaé ames hominem isti modi?
- Venitne in méntem tibi quod verbum in cavea dixit histrio:
- omnes homines ad suom quaestum callent et fastidiunt.
- Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam squalidum?
- Quamquam hic squalet, quamquam hic horret, scitus et bellust mihi.
- Dedin ego aurum—
- Mihi? dedisti filio cibaria.
- nunc, si hanc tecum esse speras, alia opust auri mina.
- Malam rem is et magnam magno opere, serva tibi viaticum.
- Quid isti debes?
- Tria.
- Quae tria nam?
- Vnguenta, noctem, savium.
- Par pari respondet. verum nunc saltem, etsi istunc amas,
- dan tu mihi de tuis deliciis † sum quicquid pauxillulum?
- Quid id, amabo, est quod dem? dic tum super feri†
- †capas dicit auaui consultam istuc mihi homo†