Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Accipe hoc atque auferto intro.
- Vbi mea amicast gentium?
- neque ruri neque hic óperis quicquam facio, corrumpor situ,
- ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui.
- sed eccam video. heús amica, quid agis? mille.
- Quis illic est homo?
- Quém ego ecastor mage amo quam te. ---
- Quam me? quo modo?
- Hoc modo, ut molestus ne sis.
- Iamne abis, postquam aurum habes?
- Condidi intro quod dedisti.
- Ades, amica, te adloquor.
- At ego ad te ibam, mea delicia.
- Hercle vero serio,
- quamquam ego tibi videor stultus, gaudere aliqui me volo;
- nam quamquam tu es bella, malo tuo, nisi ego aliqui gaudeo.
- Vin te amplectar, savium dem?
- Quidvis face qui gaudeam.
- Meosne ante oculos ego illam patiar alios amplexarier?
- mortuom hercle me hodie satiust. apstine hoc, mulier, manum,