Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- cave faxis volnus tibi iam cui sunt dentes ferrei.
- Volgo ad se omnis intromittit.
- Abstine istac tu manum.
- Iam hercle cum magno malo tu vapula vir strenuos.
- Dedi ego huic aurum.
- Át ego argentum.
- †eat apale puram.
- At ego oves et lanam, et alia multa quae poscet dabo.
- meliust te minis certare mecum quam minaciis.
- Lepidu'slepidus es ecastor mortalis, mi Strabax, perge obsecro.
- Stultus atque insanus damnis certant: nos salvae sumus.
- Age prior prompta aliquid.
- Immo tu prior perde et peri.
- Em tibi talentum argenti. †Philippices est, tene tibi.
- Tanto melior, noster esto—sed de vostro vivito.
- Vbi est quod tu das? solve zonam, provocator. quid times?
- Tu peregrinu'speregrinus es , hic ego habito: non cum zona ego ambulo:
- pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero.
- quid dedi! ut discinxi hominem.
- Immo ego vero, qui dedi.