Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Egon, atque isti etiam parum
  2. male volo.
Strat.
  1. Ego, mea voluptas, si quid peccavi prius,
  2. supplicium ad te hanc mínam fero auri. si minus crédis, respice.
Phron.
  1. Manus vetat prius quám penes sese habeat quicquam credere.
  2. puero opust cibo, opus est matri autem, opus est quae puerum lavit,
  3. opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter
  4. ut dies noctesque potet, ópust ligno, opust carbonibus,
  5. fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis,
  6. oleo opust, opus est farina, porro opus est totum diem:
  7. numquam hoc uno die efficiatur opus, quin opus semper siet;
  8. non enim póssunt militares pueri † etauio exducier.
Strat.
  1. Respice ergo, áccipe hoc, qui ístuc efficias opus.
Phron.
  1. Cedo, quamquam parum est.
Strat.
  1. Addam etiam unam minam istuc post.
Phron.
  1. Parumst.
Strat.
  1. Tuo arbitratu quod iubebis dabitur. da nunc savium.
Ph.
  1. Mitte me, inquam, odiosu'sodiosus es .
St.
  1. Nil fit, non amor, teritur dies.
  2. plus decem pondo † moris pauxillisper perdidi.