Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quém ego ecastor mage amo quam me, dum id quod cupio inde aufero.
  2. quae cum multum abstulimus, hau multum eius apparet quod datum est:
  3. ita sunt gloriae meretricum.
Astaphivm
  1. Áha tace.
Phron.
  1. Quid est, obsecro?
A.
  1. Pater adest pueri.
Ph.
  1. Sine eumpse adire huc. sine, si is est modo.
A.
  1. Ipsus est.
Ph.
  1. Sine eumpse adire, ut cupit, ad me.
A.
  1. Rectam tenet.
Phron.
  1. Ne istum ecastor hodie aspiciam confectum fallaciis.
Stratophanes
  1. Ego minam auri fero supplicium † damnis ad amicam meam:
  2. ut illud acceptum sit, prius quod perdidi, hoc addam insuper.
  3. sed quid video? eram atque ancillam ante aedis. adeundae haec mihi.
  4. quid hic vos agitis?
Ph.
  1. Ne me appella quaeso.
S.
  1. Aha nimium saeviter.
Ph.
  1. Potine ut mihi molestus ne sis?
St.
  1. Ecquid, Astaphium, litiumst?
A.
  1. Merito ecastor tibi succenset.