Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Minime.
Phron.
  1. Amabo.
Din.
  1. Quid opus est?
Phron.
  1. In rem meam est.
  2. triduom hoc saltem, dum áliquo miles circumducitur,
  3. sine me habere: siquidem habebo, tibi quoque etiam proderit;
  4. si auferes puerum, a milite omnis tum mihi spes animam efflaverit.
Din.
  1. Factum cupio, nam nefacere si velim, non est locus;
  2. nunc puero utere et procura, quando quor cures habes.
Ph.
  1. Multum amo te ób istam rem mecastor. ubi domi metues malum,
  2. fugito huc ad me: saltem amicus mi esto † manubinarius.
D.
  1. Bene vale, Phronesium.
Ph.
  1. An non etiam tuom oculum vocas?
Din.
  1. Id quoque interim † futatim nomen commemorabitur.
  2. numquid vis?
Ph.
  1. Fac valeas.
D.
  1. Operae ubi mi erit, ad te venero.—
Phron.
  1. Ille quidem hinc abiit, abscessit. dicere hic quidvis licet.
  2. verum est verbum quod memoratur: ubi amici ibidem sunt opes.
  3. propter hunc spes etiamst hodie † tantum iri militem;