Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. fugito huc ad me: saltem amicus mi esto † manubinarius.
D.
  1. Bene vale, Phronesium.
Ph.
  1. An non etiam tuom oculum vocas?
Din.
  1. Id quoque interim † futatim nomen commemorabitur.
  2. numquid vis?
Ph.
  1. Fac valeas.
D.
  1. Operae ubi mi erit, ad te venero.—
Phron.
  1. Ille quidem hinc abiit, abscessit. dicere hic quidvis licet.
  2. verum est verbum quod memoratur: ubi amici ibidem sunt opes.
  3. propter hunc spes etiamst hodie † tantum iri militem;
  4. quém ego ecastor mage amo quam me, dum id quod cupio inde aufero.