Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- quae cum multum abstulimus, hau multum eius apparet quod datum est:
- ita sunt gloriae meretricum.
- Áha tace.
- Quid est, obsecro?
- Pater adest pueri.
- Sine eumpse adire huc. sine, si is est modo.
- Ipsus est.
- Sine eumpse adire, ut cupit, ad me.
- Rectam tenet.
- Ne istum ecastor hodie aspiciam confectum fallaciis.
- Ego minam auri fero supplicium † damnis ad amicam meam: