Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- eum esse apud me.
- Minime.
- Amabo.
- Quid opus est?
- In rem meam est.
- triduom hoc saltem, dum áliquo miles circumducitur,
- sine me habere: siquidem habebo, tibi quoque etiam proderit;
- si auferes puerum, a milite omnis tum mihi spes animam efflaverit.
- Factum cupio, nam nefacere si velim, non est locus;
- nunc puero utere et procura, quando quor cures habes.
- Multum amo te ób istam rem mecastor. ubi domi metues malum,