Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- ea dixit, eum Diniarchi puerum inventum filium.
- ubi id audivi, quám ego propere potui egressa huc sum foras.
- Lubet adire quam penes est mea omnis res et liberi.
- Video eccum qui suis tutorem med optavit liberis.
- Mulier, ad te sum profectus.
- Quid agitur, voluptas mea?
- Non voluptas, aufer nugas, nil ego nunc de istac re ago.
- Scio mecastor quid velis ét quid postules et quid petas:
- me videre vis, et me te a me ire postulas, puerum petis.
- Di immortales, ut planiloqua est, paucis ut rem ipsam attigit.
- Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tua
- et tibi uxorem ducendam, iam esse alibi iám animum tuom
- et me quasi pro derelicta: scio, abituru'sabiturus es . sed tamen
- cogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestia,
- aetatem qui non cubili uni umquam committit suam,
- quin, si unum obsideatur, aliud iam perfugium elegerit.
- Otium ubi erit, de istis rebus tum amplius tecum loquar.
- nunc puerum redde.
- Immo amabo ut hos dies aliquos sinas
- eum esse apud me.