Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

Call.
  1. Quid tu, cur eum accepisti?
Ton.
  1. Era med oravit minor,
  2. puer ut sibi ferretur eaque ut celarentur omnia.
C.
  1. Loquere tu. quid eo fecisti puero?
T.
  1. Ad meam eram detuli.
Call.
  1. Quid eo puero tua era fecit?
Ton.
  1. Erae meae extemplo dedit.
C.
  1. Quoi, malum, erae?
A.
  1. Duae sunt istae.
C.
  1. Cave tu nisi quod te rogo.
  2. ex te exquiro.
Ton.
  1. Mater, inquam, filiae dono dedit.
C.
  1. Plus quam dudum inqua loquere.
T.
  1. Plus tu rogitas.
C.
  1. Responde ocius:
  2. quid illa cui donatus puer est?
T.
  1. Supposivit.
C.
  1. Cui?
T.
  1. Sibi.