Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini.
Din.
  1. Etiamnum quid sit negoti, falsus incertusque sum,
  2. nisi quia timeo tamen, egomet quia quod peccavi scio.
Call.
  1. Omnium primum diversae state—em sic, istuc volo;
  2. neve inter vos significetis, ego ero paries. loquere tu.
Anc.
  1. Quid loquar?
Call.
  1. Quid puero factumst, mea quem peperit filia,
  2. meo nepote? capita rerum ede expedite.
Anc.
  1. Istae dedi.
Call.
  1. Iam tace. accepistin puerum tú ab hac?
Tonstrix
  1. Accepi.
Call.
  1. Tace.
  2. nil moror praeterea. satis es fassa.
Ton.
  1. Infitias non eo.
Call.
  1. Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis.
  2. conveniunt adhuc utriusque verba.
Din.
  1. Vae misero mihi,
  2. mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore.
C.
  1. Loquere tu. qui dare te huic puerum iussit?
Anc.
  1. Era maior mea.