Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- nam mihi haec méretrix quae hic habet, Phronesium,
- suom nómen omne ex pectore exmovit meo,
- phronesim, nam phronesis est sapientia.
- nam me fuisse huic fateor summum atque intumum,
- quod amantis multo pessimum est pecuniae;
- eadem postquam alium repperit qui plus daret,
- damnosiorem, † mihi exinde immovit loco,
- quem antehác odiosum sibi esse memorabat mala,
- Babyloniensem militem. is nunc dicitur
- venturus peregre; eo nunc commenta est dolum:
- peperisse simulat sese, ut me extrudat foras
- atque ut cum solo pergraecetur milite;
- eum esse simulat militem puero patrem.
- eum istí suppositum puerum opinor pessumae.
- mihi verba retur dare se? án me censuit
- celare se potesse, gravida si foret?
- nam ego Lemno advenio Athenas nudius tertius,
- legatus hinc quo cum publico imperio fui.
- sed haec quidem eius Astaphium est ancillula;
- cum ea quoque etiam mihi fuit commercium.