Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quom rem fidemque nosque nosmet perdimus,
  2. ne qui parentes neu cognati sentiant;
  3. quos cum celamus si faximus conscios,
  4. qui nostrae aetati tempestivo temperent,
  5. unde anteparta demus postpartoribus,
  6. faxim lenonum et scortorum † plus est
  7. et minus damnosorum hominum quam nunc sunt siet.
  8. nam nunc lenonum et scortorum plus est fere,
  9. quam olim muscarum est cum caletur maxime.
  10. nam nusquam alibi si sunt, circum argentarias
  11. scorta et lenones qui sedent cottidie,
  12. ea nimia est ratio; quippe qui certo scio,
  13. ibi plus scortorum esse iam quam ponderum.
  14. quos quidem quam ád rem dicam in argentariis
  15. referre habere, nisi pro tabulis, nescio,
  16. ubi aera perscribantur usuraria:
  17. accepta dico, expensa ne qui censeat.
  18. postremo id magno in populo † mulier hominibus,
  19. re placida atque otiosa, victis hostibus:
  20. amare oportet omnes qui quod dent habent.