Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Ad fores auscultate atque adservate aedis,
  2. ne quis adventor gravior abaetat quam adveniat,
  3. neu, qui manus attulerit steriles intro ad nos,
  4. gravidas foras exportet. novi ego hominum mores;
  5. ita nunc adulescentes morati sunt: quini
  6. aut seni adveniunt ad scorta congerrones;
  7. consulta sunt consilia: quando intro advenerunt,
  8. oenús eorum aliqui oscúlum amicae usque oggerít, dum illi agant ceterí cleptae;
  9. sin vídent quempiam se adsérvare, obludiánt qui custodem óblectent
  10. per ióculum et ludum; dé nostro saepe édunt: quod fartorés, faciunt.
  11. fit pól hoc, et pars spectátorum scitís pol haec vos me haud méntiri,
  12. †ibi sibus pugnae et vírtuti de praédonibus praedám capere.
  13. at ecástor nos rursúm lepide referímus gratiam furíbus nostris:
  14. nam ipsí vident cum eorum ággerimus bona atque étiam ultro ipsi aggerúnt ad nos.
Din.
  1. Me illís quidem haec verberat vérbis,
  2. nam ego húc bona mea degéssi.
Ast.
  1. Commémini, iam pol ego eúmpse ad nos, si dómi erit, mecum addúcam.
Din.
  1. Heus, máne dum, Astaphium, príus quam abis.
Ast.
  1. Quí revocat?
Din.
  1. Scies: réspice huc.