Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Dedi equidem hodie: iussi ei quinque argenti deferri minas,
- praeterea una mína obsonatum.
- Idem istuc delatum scio.
- de eo nunc bene sunt tua virtute.
- Ei, meane ut inimici mei
- bona istic caedent? mortuom hercle me quam ut id pátiar mavelim.
- †Stultus quid est aperire.
- Quid iam?
- Quia pol mavelim
- mihi inimicos invidere, quam med inimicis meis;
- nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est.
- qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent.
- Non mei licet obsoni me participem fieri?
- Si volebas participari, auferres dimidium domum.
- nám item ut Acherunti hic apud nos ratio accepti scribitur:
- intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras.
- bene vale.
- Resiste.
- Omitte.
- A, mitte intro.