Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Quis est?
- Éloquar, sed tú taceto. nóstin tu hunc Strabácem?
- Quidni?
- Sólus summam núnc habet hic ápud nos, nunc is est fúndus nobis.
- animó bono male rem gerit.
- Perit hercle, ego idem ---
- bona pérdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis.
- Stúltus es, qui facta infecta facere verbis postules.
- Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio.
- Non ego nunc intro ad vos mittar?
- Quidum quam miles magis?
- Quia enim plus dedi.
- Plus enim es íntro missus, quom dabas:
- sine vicissim qui dant operam ob illud quod dant operis utier.
- litteras didicisti: quando scis, sine alios discere.
- Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem.
- Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere?
- volt interim illa itidem commentari.
- Quid?
- Rem accipere identidem.