Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Ad te quidem.
Din.
  1. Immo istoc ad vos volo ire.
Ast.
  1. Non potest, nimium petis.
Din.
  1. Experiri sine—
Ast.
  1. Immo opperire. vis est experirier.
Din.
  1. Dic me adesse.
Ast.
  1. Abi, occupatast. res itast, ne frustra sis.
D.
  1. Redin an non redis?
A.
  1. Vocat me quae in me potest plus quam potes.
D.
  1. Vno verbo—
A.
  1. Eloquere.
D.
  1. Mittin me intro?
A.
  1. Mendax es, abi.
  2. unum aiebas, tria iam dixti verba, atque ea mendacia.—
Din.
  1. Abiit intro, exclusit. egon ut haec mihi patiar fieri?
  2. iam hercle egó tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via,
  3. quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam;
  4. iam hercle apud nóvos omnis magistrátus faxo erit nomen tuom,
  5. post id égo te manum iníciam quadrupuli, venefica,
  6. suppostrix puerum. égo edepol iam tua probra aperibo omnia.