Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quia nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario†
Astaphivm
  1. Lepide éfficiam meum ego ófficium: vide intús modo ut tu tuom item éfficias.
  2. ama, íd quod decét, rem tuam: ístum exináni.
  3. nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei † secundas
  4. prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis.
  5. ego híc interím restitáns praesidébo,
  6. istíc dum sic fáciat domum ad te exagógam;
  7. nec quémquam interim ístoc ad vós, qui sit ódio,
  8. intró mittam: tú perge, ut lúbet, ludo in ístoc.
Din.
  1. Quis ístest, Astaphium, índica, qui périt?
Ast.
  1. Amabo, hicín tu eras?
Din.
  1. Moléstusne súm?
Ast.
  1. Nunc magís quam fuísti,
  2. nam si quid nobis usust nobis molestus†
  3. sed óbsecro, da mi óperam, ut narrem quaé volo.
Din.
  1. Nám quid est? núm mea réfert?
Ast.
  1. Non mússito.
  2. intús bolos quós dat!
Din.
  1. Quíd? amator novos quíspiam?
Ast.
  1. Íntegrum et plénum adortást thensaurúm.