Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Is quidem hic ápud nos est Strabax,
  2. modo rure venit.
Strat.
  1. Priusne quam ad matrem suam?
  2. eu edepol hominem nihili.
Ast.
  1. Iamne autem ut soles?
Strat.
  1. Iamne nihil dico?
Ast.
  1. I intro, amabo, cedo manum.
Strat.
  1. Tene. in tabernam ducor devorsoriam,
  2. ubi male accipiar mea mihi pecunia.—
Diniarchvs
  1. Néque gnatust neque progignetur neque potest reperirier
  2. cuí ego nunc aut dictum aut factum melius quam Veneri velim.
  3. di magni, --- ut ego laetus sum et laetitia differor.
  4. ita ad me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia:
  5. mea dona deamata acceptaque habita esse apud Phronesium;
  6. quom hoc iam volup est, tum illuc nimium magnae mellinae mihi,
  7. militis odiosa ingrataque habita. totus gaudeo.
  8. mea pila est: si repudiatur miles, mulier mecum erit.
  9. salvos sum, quia pereo; si non peream, plane perierim.
  10. nunc speculabor quid ibi agatur, quis eat intro, qui foras
  11. veniat; procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat.