Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Étiam, scelus virí, minitare? quém ego offatim iam iam iam cóncipilabo.
- quíd tibi huc ventio est? quíd tibi hanc áditio est?
- quid tibi hanc notio est, inquam, amicam meam?
- emoriere ocius, ni manu viceris.
- Quid, manu vicerim?
- Fac quod iussi, mane.
- iam égo te hic offatím conficiam, síc occidi te óptumum est.
- Cáptiost: istám machaeram lóngiorem habes quam haéc est.
- séd verum me sine dum petere: siquidem belligerandum est tecum,
- adero, dum ego tecum, bellator, arbitrum aequom ceperim.
- sed ego cesso hinc me amoliri, ventre dum salvo licet?—
- Datin sóleas? atque me intro actutum ducite,
- nam mihi de vento miserae condoluit caput.—
- Quid mihi futurum est, cui duae ancillae dolent,
- quibus té donavi? iamne abiisti? em sic datur.
- quo pacto excludi, quaeso, potui planius,
- quam exclusus nunc sum? púlcre ludificor. sine.
- quantillo mi opere nunc persuaderi potest,
- ut ego his suffringam talos totis aedibus.
- num quippiam tam immutat mores mulierum?