Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Lubitumst.
Strat.
  1. Istúcine mihi respóndes?
Cyam.
  1. Hoc. non égo te flocci fácio.
S.
  1. Quid tú? cur ausa es álium te dicére amare hominem?
Ph.
  1. Lúbitumst.
Strat.
  1. Ain tándem? istuc primum éxperiar. tun tántilli doní causa,
  2. holerum átque escarum et póscarum, moechúm malacum, cincínnatum,
  3. umbráticulum, tympánotribam amás, hominem non nauci?
C.
  1. Quae haéc res?
  2. meone ero tu, ímprobe tu, male dícere ero audés, fons viti et peiúri?
S.
  1. Verbum únum adde istoc: iam hércle ego te hic hac óffatim confíciam.
C.
  1. Tangé modo, iám ego te hic agnum faciam ét medium distrúncabo.
  2. si tu ín legione béllator clues, át ego in culina clúeo.
Ph.
  1. Si aequóm facias, advéntores meos nón incuses, quórum
  2. mihi dóna accepta et gráta habeo, tuaque íngrata, quae abs te áccepi.
S.
  1. Tum pól ego et donis prívatus sum et périi.
Ph.
  1. Plane istúc est.
Cyam.
  1. Quíd nunc ergo hic ódiosu'sodiosus es , confessus omnino reus?
S.
  1. Périi hercle hodie, nísi hunc a te abigo.
C.
  1. Áccede huc modo, adi húc modo.