Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- postquam filiolum peperit, animos sustulit.
- nunc quasi mi dicat: nec te iubeo neque voto
- intro ire in aedis. at ego nolo, non eo.
- ego faxo dicat me in diebus pauculis
- crudum virum esse. sequere me hac. verbum sat est.—
- Rus mane dudum hinc ire me iussit pater,
- ut bubus glandem prandio depromerem.
- post illoc quam veni, advenit, si dis placet,
- ad villam argentum meo qui debebat patri,
- qui ovis Tarentínas erat mercatus de patre.
- quaerit patrem. dico esse in urbe. interrogo,
- quid eum velit ---
- homo cruminam sibi de collo detrahit,
- minas viginti mihi dat. accipio libens,
- condo in cruminam. ille abit. ego propere minas
- ovis ín crumina hác in urbem detuli.
- fuít edepol Mars meo periratus patri,
- nam oves illius hau longe absunt a lupis.
- nunc ego istos mundulos urbanos amasios
- hoc ictu exponam atque omnis eiciam foras.